Fundar 284 Resultados para: legem vindictae legis Mosi

  • Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)

  • Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 13)

  • Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: (Epistula ad Romanos 2, 14)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, (Epistula ad Romanos 2, 15)

  • et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, (Epistula ad Romanos 2, 18)

  • qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. (Epistula ad Romanos 2, 23)

  • Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)

  • Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? (Epistula ad Romanos 2, 26)

  • et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? (Epistula ad Romanos 2, 27)

  • quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)

  • Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)

  • Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. (Epistula ad Romanos 3, 28)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina