Fundar 20 Resultados para: juramento
Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos. (Liber Iosue 2, 20)
Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis. (Liber Iosue 6, 22)
Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. (Liber Iudicum 21, 5)
Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin. (Liber Iudicum 21, 18)
Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum. (Liber II Maccabaeorum 7, 24)
Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad templum, (Liber II Maccabaeorum 14, 32)
unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 7)
Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 72)