Fundar 677 Resultados para: fiduciam in Deum

  • nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? (Liber Genesis 39, 9)

  • Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo. (Liber Genesis 42, 18)

  • Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput. (Liber Genesis 47, 31)

  • Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)

  • Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. (Liber Exodus 1, 21)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)

  • Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ? (Liber Exodus 3, 11)

  • Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ? (Liber Exodus 3, 13)

  • Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent. (Liber Exodus 4, 16)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)

  • novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. (Liber Exodus 9, 30)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina