Fundar 1517 Resultados para: dei

  • Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? (Epistula I Ioannis 3, 17)

  • In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: (Epistula I Ioannis 4, 2)

  • In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. (Epistula I Ioannis 4, 15)

  • In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)

  • In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. (Epistula I Ioannis 5, 2)

  • Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. (Epistula I Ioannis 5, 3)

  • Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? (Epistula I Ioannis 5, 5)

  • Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 9)

  • Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)

  • Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. (Epistula I Ioannis 5, 13)

  • Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. (Epistula I Ioannis 5, 18)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina