Fundar 22 Resultados para: cibus

  • Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. (Liber Leviticus 11, 34)

  • et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. (Liber Leviticus 22, 7)

  • Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. (Liber Numeri 11, 33)

  • Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. (Liber Iudicum 14, 14)

  • Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. (Liber II Samuelis 11, 8)

  • Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? (Liber II Samuelis 19, 35)

  • Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ, (Liber I Regum 4, 22)

  • Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi : et applicabo ea ibi, et tu tolles ea : præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ. (Liber I Regum 5, 9)

  • Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum: (Liber Iob 30, 4)

  • Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. (Liber Iob 33, 20)

  • Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior. (Liber Ecclesiasticus 36, 20)

  • Quia omnis violenta prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. (Liber Isaiae 9, 5)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina