Fundar 246 Resultados para: caliginem ignis
Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ. (Liber Ecclesiasticus 22, 30)
Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat: (Liber Ecclesiasticus 23, 22)
Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur. (Liber Ecclesiasticus 28, 14)
Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. (Liber Ecclesiasticus 31, 31)
Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. (Liber Ecclesiasticus 38, 29)
Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. (Liber Ecclesiasticus 39, 31)
Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt: (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit. (Liber Ecclesiasticus 40, 32)
Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. (Liber Ecclesiasticus 45, 24)
Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)
qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum: (Liber Ecclesiasticus 48, 9)