Mosaico decorativo

Fundar 2077 Resultados para: Vocavit Deus

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. (Prophetia Amos 5, 16)

  • Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus. (Prophetia Amos 5, 27)

  • Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis. (Prophetia Amos 6, 8)

  • Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti. (Prophetia Amos 6, 15)

  • Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. (Prophetia Amos 7, 1)

  • Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? (Prophetia Amos 7, 2)

  • Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus ; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem. (Prophetia Amos 7, 4)

  • Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? (Prophetia Amos 7, 5)

  • Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. (Prophetia Amos 7, 6)

  • Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum. (Prophetia Amos 8, 1)

  • Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur ; in omni loco projicietur silentium. (Prophetia Amos 8, 3)

  • Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis: (Prophetia Amos 8, 9)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina