Fundar 2077 Resultados para: Vocavit Deus
pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)
dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. (Liber Genesis 30, 11)
Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, (Liber Genesis 30, 17)
et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar. (Liber Genesis 30, 18)
et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)
Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. (Liber Genesis 30, 23)
Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. (Liber Genesis 30, 24)
Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: (Liber Genesis 30, 27)
Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)
dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. (Liber Genesis 31, 5)
Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)
Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. (Liber Genesis 31, 9)