Fundar 116 Resultados para: Viro
Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum. (Liber II Maccabaeorum 14, 31)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. (Liber Proverbiorum 12, 4)
Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. (Liber Proverbiorum 16, 32)
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: (Liber Proverbiorum 22, 24)
Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. (Liber Proverbiorum 29, 1)
In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: (Liber Ecclesiasticus 4, 10)
Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi: (Liber Ecclesiasticus 8, 2)
Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. (Liber Ecclesiasticus 12, 13)
Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. (Liber Ecclesiasticus 20, 9)
Filia prudens hæreditas viro suo: nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris. (Liber Ecclesiasticus 22, 4)