Fundar 129 Resultados para: Vinum

  • Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, (Liber Proverbiorum 23, 31)

  • Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ; (Liber Proverbiorum 31, 4)

  • Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. (Liber Proverbiorum 31, 6)

  • Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. (Liber Ecclesiastes 9, 7)

  • In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia. (Liber Ecclesiastes 10, 19)

  • Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. (Canticum Canticorum 1, 3)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. (Canticum Canticorum 7, 9)

  • Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. (Liber Ecclesiasticus 9, 15)

  • Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. (Liber Ecclesiasticus 19, 2)

  • Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum ! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. (Liber Ecclesiasticus 31, 22)

  • Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum. (Liber Ecclesiasticus 31, 30)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina