Mosaico decorativo

Fundar 53 Resultados para: Vino

  • Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, (Liber Genesis 9, 24)

  • Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. (Liber Genesis 19, 32)

  • Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? (Liber Genesis 27, 37)

  • Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. (Liber Genesis 49, 11)

  • Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. (Liber Genesis 49, 12)

  • a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent (Liber Numeri 6, 3)

  • Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes. (Liber II Samuelis 13, 28)

  • De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. (Liber I Paralipomenon 9, 29)

  • Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta : sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei : (Liber Nehemiae 5, 15)

  • et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. (Liber Iudith 11, 12)

  • Erant autem omnes fatigati a vino, (Liber Iudith 13, 2)

  • Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. (Liber Esther 7, 2)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina