Fundar 35 Resultados para: Vineas
Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame. (Liber Nehemiae 5, 3)
Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas : (Liber Nehemiae 5, 4)
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident. (Liber Nehemiae 5, 5)
Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas : quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis. (Liber Nehemiae 5, 11)
Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis : cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa : et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna. (Liber Nehemiae 9, 25)
Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi: (Liber Iudith 2, 17)
et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ; (Liber Psalmorum 77, 47)
Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. (Liber Psalmorum 104, 33)
et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. (Liber Psalmorum 106, 37)
Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. (Liber I Maccabaeorum 3, 56)
Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas ; (Liber Ecclesiastes 2, 4)
Sponsa. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. (Canticum Canticorum 2, 15)