Fundar 600 Resultados para: Verbum Dei Audi
Qui seminat, verbum seminat. (Evangelium secundum Marcum 4, 14)
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. (Evangelium secundum Marcum 4, 17)
Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, (Evangelium secundum Marcum 4, 18)
et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Marcum 4, 19)
Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: (Evangelium secundum Marcum 4, 33)
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. (Evangelium secundum Marcum 7, 13)
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 31)