Fundar 138 Resultados para: Veni
Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)
Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. (Prophetia Danielis 10, 14)
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)
Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)
Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 35)
At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 21)
Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. (Evangelium secundum Marcum 1, 38)