Fundar 103 Resultados para: Uxores
Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. (Evangelium secundum Lucam 17, 27)
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: (Evangelium secundum Lucam 20, 35)
Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: (Epistula I ad Corinthios 7, 29)
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. (Epistula ad Ephesios 5, 28)
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)