Fundar 12906 Resultados para: Ut
Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 51)
In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. (Epistula I ad Corinthios 16, 1)
Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 2)
Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. (Epistula I ad Corinthios 16, 3)
Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 4)
Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. (Epistula I ad Corinthios 16, 5)
Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. (Epistula I ad Corinthios 16, 6)