Fundar 12906 Resultados para: Ut
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)
et juxta supputationem frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 15)
Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)
Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, (Liber Leviticus 25, 26)
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 27)
Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. (Liber Leviticus 25, 28)
Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. (Liber Leviticus 25, 30)
Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum. (Liber Leviticus 25, 31)
Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. (Liber Leviticus 25, 34)
ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. (Liber Leviticus 25, 36)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, (Liber Leviticus 25, 39)