Fundar 12906 Resultados para: Ut
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. (Epistula ad Romanos 9, 30)
sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 9, 33)
Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 1)
Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere: (Epistula ad Romanos 10, 6)
aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)
Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. (Epistula ad Romanos 10, 10)
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? (Epistula ad Romanos 10, 14)
quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! (Epistula ad Romanos 10, 15)
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)
Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. (Epistula ad Romanos 10, 20)
Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. (Epistula ad Romanos 10, 21)
Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. (Epistula ad Romanos 11, 6)