Fundar 12906 Resultados para: Ut
Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, (Evangelium secundum Ioannem 11, 33)
Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? (Evangelium secundum Ioannem 11, 37)
Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)
Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)
Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 46)
Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, (Evangelium secundum Ioannem 11, 49)
nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 50)
Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, (Evangelium secundum Ioannem 11, 51)
et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 52)
Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 53)
Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)