Fundar 12906 Resultados para: Ut
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. (Evangelium secundum Ioannem 7, 37)
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. (Evangelium secundum Ioannem 7, 38)
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)
Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 41)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. (Evangelium secundum Ioannem 7, 46)
numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? (Evangelium secundum Ioannem 7, 48)
Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. (Evangelium secundum Ioannem 7, 52)
Jesus autem perrexit in montem Oliveti: (Evangelium secundum Ioannem 8, 1)
Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, (Evangelium secundum Ioannem 8, 3)
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. (Evangelium secundum Ioannem 8, 6)