Fundar 12906 Resultados para: Ut
Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. (Evangelium secundum Ioannem 6, 10)
Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 12)
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)
Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Ioannem 6, 20)
Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? (Evangelium secundum Ioannem 6, 28)
Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. (Evangelium secundum Ioannem 6, 29)
Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)
Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)