Fundar 12906 Resultados para: Ut
Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? (Evangelium secundum Lucam 8, 45)
Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. (Evangelium secundum Lucam 8, 46)
Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)
Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. (Evangelium secundum Lucam 8, 52)
Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. (Evangelium secundum Lucam 8, 54)
Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. (Evangelium secundum Lucam 9, 1)
Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. (Evangelium secundum Lucam 9, 5)
Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. (Evangelium secundum Lucam 9, 6)
Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur (Evangelium secundum Lucam 9, 7)
a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. (Evangelium secundum Lucam 9, 8)
Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum. (Evangelium secundum Lucam 9, 9)