Fundar 12906 Resultados para: Ut
Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? (Evangelium secundum Lucam 7, 31)
Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. (Evangelium secundum Lucam 7, 36)
Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: (Evangelium secundum Lucam 7, 37)
Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est. (Evangelium secundum Lucam 7, 39)
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 45)
Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. (Evangelium secundum Lucam 7, 48)
Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. (Evangelium secundum Lucam 7, 50)
Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: (Evangelium secundum Lucam 8, 4)