Fundar 12906 Resultados para: Ut
Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. (Evangelium secundum Marcum 7, 20)
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. (Evangelium secundum Marcum 7, 28)
Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. (Evangelium secundum Marcum 7, 32)
Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. (Evangelium secundum Marcum 7, 35)
Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: (Evangelium secundum Marcum 7, 36)
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos. (Evangelium secundum Marcum 8, 9)
Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. (Evangelium secundum Marcum 8, 10)
Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. (Evangelium secundum Marcum 8, 16)