Fundar 12906 Resultados para: Ut
Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 31)
Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 33)
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 34)
Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)
Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)
Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)
Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 14)
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 16)
Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)