Fundar 12906 Resultados para: Ut
Quapropter hæc faciam tibi, Israël: postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël. (Prophetia Amos 4, 12)
Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus. (Prophetia Amos 4, 13)
Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat. (Prophetia Amos 5, 1)
Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. (Prophetia Amos 5, 5)
Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel: (Prophetia Amos 5, 6)
facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus: (Prophetia Amos 5, 8)
Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)
Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam. (Prophetia Amos 5, 22)
qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici, (Prophetia Amos 6, 5)
bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. (Prophetia Amos 6, 6)
Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? (Prophetia Amos 6, 10)
Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. (Prophetia Amos 6, 12)