Mosaico decorativo

Fundar 12906 Resultados para: Ut

  • Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos. (Liber Baruch 6, 10)

  • Hi autem non liberantur ab ærugine et tinea. (Liber Baruch 6, 11)

  • Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos. (Liber Baruch 6, 12)

  • Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit. (Liber Baruch 6, 13)

  • Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii: (Liber Baruch 6, 14)

  • non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum. (Liber Baruch 6, 15)

  • Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium. (Liber Baruch 6, 16)

  • Et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum: ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur. (Liber Baruch 6, 17)

  • Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo. (Liber Baruch 6, 18)

  • Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuæ, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattæ. (Liber Baruch 6, 21)

  • Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit: sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur. (Liber Baruch 6, 26)

  • Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt. (Liber Baruch 6, 27)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina