Fundar 12906 Resultados para: Ut
Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)
Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutæ sunt manus ejus: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. (Liber Ieremiae 50, 43)
Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël. (Liber Ieremiae 51, 5)
Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. (Liber Ieremiae 51, 11)
Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 51, 12)
Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est: et Israël sceptrum hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Ieremiae 51, 19)
Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. (Liber Ieremiae 51, 29)
Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum. (Liber Ieremiae 51, 31)
Simul ut leones rugient ; excutient comas veluti catuli leonum. (Liber Ieremiae 51, 38)
In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 51, 39)
Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini, (Liber Ieremiae 51, 45)
Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra. (Liber Ieremiae 51, 49)