Mosaico decorativo

Fundar 12906 Resultados para: Ut

  • Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 8)

  • Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem si vere hæc ita essent. (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his quæ detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta: (Liber II Maccabaeorum 3, 11)

  • Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. (Liber II Maccabaeorum 3, 14)

  • Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret. (Liber II Maccabaeorum 3, 15)

  • Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem: (Liber II Maccabaeorum 3, 16)

  • Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant: (Liber II Maccabaeorum 3, 19)

  • universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur: (Liber II Maccabaeorum 3, 20)

  • erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio. (Liber II Maccabaeorum 3, 21)

  • Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 22)

  • Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens. (Liber II Maccabaeorum 3, 23)

  • Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 24)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina