Mosaico decorativo

Fundar 12906 Resultados para: Ut

  • Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ: (Liber I Maccabaeorum 15, 30)

  • sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. (Liber I Maccabaeorum 15, 31)

  • Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna. (Liber I Maccabaeorum 15, 36)

  • Tryphon autem fugit navi in Orthosiada. (Liber I Maccabaeorum 15, 37)

  • Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ: et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. (Liber I Maccabaeorum 15, 39)

  • Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex. (Liber I Maccabaeorum 15, 41)

  • Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit. (Liber I Maccabaeorum 16, 3)

  • Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. (Liber I Maccabaeorum 16, 7)

  • Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 16, 8)

  • Tunc vulneratus est Judas frater Joannis: Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam ædificavit: (Liber I Maccabaeorum 16, 9)

  • Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum: (Liber I Maccabaeorum 16, 11)

  • Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos. (Liber I Maccabaeorum 16, 13)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina