Fundar 12906 Resultados para: Ut
Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? (Liber I Maccabaeorum 12, 44)
et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni. (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 12, 46)
Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia: mille autem venerunt cum eo. (Liber I Maccabaeorum 12, 47)
Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. (Liber I Maccabaeorum 12, 48)
Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilæam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathæ. (Liber I Maccabaeorum 12, 49)
Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt: (Liber I Maccabaeorum 12, 51)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno. (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam. (Liber I Maccabaeorum 13, 1)
Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos: (Liber I Maccabaeorum 13, 7)
Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia. (Liber I Maccabaeorum 13, 12)
Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi. (Liber I Maccabaeorum 13, 13)