Fundar 12906 Resultados para: Ut
sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob: (Liber Psalmorum 131, 2)
Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. (Liber Psalmorum 131, 16)
Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. (Liber Psalmorum 131, 18)
Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ; (Liber Psalmorum 132, 2)
sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum. (Liber Psalmorum 132, 3)
et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber Psalmorum 135, 15)
Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. (Liber Psalmorum 136, 8)
In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem. (Liber Psalmorum 137, 3)
Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus. (Liber Psalmorum 138, 12)
Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ. (Liber Psalmorum 138, 13)
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum. (Liber Psalmorum 138, 17)
Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum. (Liber Psalmorum 139, 4)