Fundar 12906 Resultados para: Ut
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra. (Liber Psalmorum 96, 5)
Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. (Liber Psalmorum 97, 2)
Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. (Liber Psalmorum 97, 3)
Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. (Liber Psalmorum 100, 6)
In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. (Liber Psalmorum 100, 8)
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. (Liber Psalmorum 101, 4)
Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. (Liber Psalmorum 101, 5)
Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio. (Liber Psalmorum 101, 7)
Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. (Liber Psalmorum 101, 8)
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. (Liber Psalmorum 101, 12)
Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. (Liber Psalmorum 101, 13)
ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum: (Liber Psalmorum 101, 21)