Mosaico decorativo

Fundar 12906 Resultados para: Ut

  • et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ. (Liber Thobis 3, 25)

  • Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, (Liber Thobis 4, 1)

  • memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. (Liber Thobis 4, 4)

  • Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. (Liber Thobis 4, 5)

  • Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. (Liber Thobis 4, 6)

  • Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. (Liber Thobis 4, 7)

  • Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. (Liber Thobis 4, 14)

  • Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. (Liber Thobis 4, 20)

  • Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. (Liber Thobis 5, 2)

  • Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam. (Liber Thobis 5, 4)

  • Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ? (Liber Thobis 5, 6)

  • Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. (Liber Thobis 5, 10)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina