Fundar 12906 Resultados para: Ut
Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. (Liber Genesis 33, 15)
Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. (Liber Genesis 34, 1)
Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. (Liber Genesis 34, 3)
Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, (Liber Genesis 34, 6)
Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem: (Liber Genesis 34, 8)
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. (Liber Genesis 34, 16)
Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. (Liber Genesis 34, 17)
Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: (Liber Genesis 34, 20)
Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. (Liber Genesis 34, 30)
Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? (Liber Genesis 34, 31)
Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. (Liber Genesis 35, 1)
Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)
