Fundar 12906 Resultados para: Ut
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum: (Liber Iudicum 8, 33)
Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suæ, dicens: (Liber Iudicum 9, 1)
Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum. (Liber Iudicum 9, 2)
Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est. (Liber Iudicum 9, 3)
Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. (Liber Iudicum 9, 4)
Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem. (Liber Iudicum 9, 6)
Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis. (Liber Iudicum 9, 8)
Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? (Liber Iudicum 9, 9)
Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear? (Liber Iudicum 9, 11)
Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. (Liber Iudicum 9, 12)
Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. (Liber Iudicum 9, 15)
et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, (Liber Iudicum 9, 17)