Mosaico decorativo

Fundar 12906 Resultados para: Ut

  • tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus: (Liber Deuteronomii 26, 2)

  • accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. (Liber Deuteronomii 26, 3)

  • Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima: (Liber Deuteronomii 26, 6)

  • Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur: (Liber Deuteronomii 26, 12)

  • loquerisque in conspectu Domini Dei tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi: non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. (Liber Deuteronomii 26, 13)

  • Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut præcepisti mihi. (Liber Deuteronomii 26, 14)

  • Respice de sanctuario tuo, et de excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terræ, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti. (Liber Deuteronomii 26, 15)

  • Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. (Liber Deuteronomii 26, 16)

  • Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio. (Liber Deuteronomii 26, 17)

  • Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius: (Liber Deuteronomii 26, 18)

  • et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. (Liber Deuteronomii 26, 19)

  • Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina