Mosaico decorativo

Fundar 12906 Resultados para: Ut

  • Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 13)

  • Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: (Epistula ad Hebraeos 9, 3)

  • in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: (Epistula ad Hebraeos 9, 7)

  • Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: (Epistula ad Hebraeos 9, 11)

  • neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. (Epistula ad Hebraeos 9, 12)

  • Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. (Epistula ad Hebraeos 9, 15)

  • Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. (Epistula ad Hebraeos 9, 23)

  • Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: (Epistula ad Hebraeos 9, 24)

  • neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: (Epistula ad Hebraeos 9, 25)

  • alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: (Epistula ad Hebraeos 9, 27)

  • sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. (Epistula ad Hebraeos 9, 28)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina