Fundar 12906 Resultados para: Ut
Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, (Epistula ad Colossenses 2, 6)
radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. (Epistula ad Colossenses 2, 7)
et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: (Epistula ad Colossenses 2, 10)
Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: (Epistula ad Colossenses 2, 13)
Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: (Epistula ad Colossenses 2, 16)
quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. (Epistula ad Colossenses 2, 17)
et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. (Epistula ad Colossenses 2, 19)
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. (Epistula ad Colossenses 3, 8)
ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. (Epistula ad Colossenses 3, 11)
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: (Epistula ad Colossenses 3, 12)
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. (Epistula ad Colossenses 3, 13)
Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: (Epistula ad Colossenses 3, 14)
