Fundar 26 Resultados para: Urbs refugi
Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. (Liber Iudith 15, 6)
Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum. (Liber Proverbiorum 10, 15)
Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. (Liber Proverbiorum 18, 11)
Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. (Liber Proverbiorum 25, 28)
Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. (Liber Isaiae 1, 26)
Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. (Liber Isaiae 22, 2)
In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale. (Liber Isaiae 26, 1)
Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 9)
Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldæorum qui præliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. (Liber Ieremiae 32, 24)
Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæorum? (Liber Ieremiae 32, 25)
Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus: (Liber Ieremiae 48, 8)
Samech. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ? (Lamentationes 2, 15)