Fundar 286 Resultados para: Unum
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. (Liber Numeri 7, 3)
ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii: (Liber Numeri 7, 85)
Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. (Liber Numeri 8, 12)
numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? (Liber Numeri 11, 22)
quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: (Liber Numeri 14, 15)
Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ. (Liber Numeri 15, 15)
cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. (Liber Numeri 18, 16)
unum offeretis mane, et alterum ad vesperum: (Liber Numeri 28, 4)
In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, (Liber Numeri 28, 11)
Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: (Liber Numeri 28, 19)
Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, (Liber Numeri 28, 22)
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: (Liber Numeri 28, 27)