Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum ? nonne ego ? (Liber Exodus 4, 11)

  • Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. (Liber Exodus 4, 14)

  • Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4, 15)

  • Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent. (Liber Exodus 4, 16)

  • Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. (Liber Exodus 4, 17)

  • Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace. (Liber Exodus 4, 18)

  • Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. (Liber Exodus 4, 19)

  • Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. (Liber Exodus 4, 20)

  • Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. (Liber Exodus 4, 21)

  • Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël. (Liber Exodus 4, 22)

  • Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. (Liber Exodus 4, 23)

  • Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. (Liber Exodus 4, 24)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina