Fundar 25898 Resultados para: Um
Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, (Liber Numeri 1, 16)
quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine: (Liber Numeri 1, 17)
et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, (Liber Numeri 1, 18)
sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. (Liber Numeri 1, 19)
De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, (Liber Numeri 1, 20)
De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, (Liber Numeri 1, 22)
De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent, (Liber Numeri 1, 24)
De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 26)
De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, (Liber Numeri 1, 28)
De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 30)
De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 32)
Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 34)