Fundar 25898 Resultados para: Um
in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. (Liber Leviticus 26, 31)
Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint. (Liber Leviticus 26, 32)
Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ. (Liber Leviticus 26, 33)
Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, (Liber Leviticus 26, 36)
et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)
Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. (Liber Leviticus 26, 38)
Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur: (Liber Leviticus 26, 39)
donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi. (Liber Leviticus 26, 40)
Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis. (Liber Leviticus 26, 41)
Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: (Liber Leviticus 26, 42)
quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint. (Liber Leviticus 26, 43)
Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, (Liber Leviticus 26, 44)