Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)

  • Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: (Epistula ad Hebraeos 12, 1)

  • aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. (Epistula ad Hebraeos 12, 2)

  • Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)

  • Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: (Epistula ad Hebraeos 12, 4)

  • et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. (Epistula ad Hebraeos 12, 5)

  • Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. (Epistula ad Hebraeos 12, 6)

  • Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? (Epistula ad Hebraeos 12, 9)

  • Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. (Epistula ad Hebraeos 12, 10)

  • Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)

  • Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: (Epistula ad Hebraeos 12, 14)

  • contemplantes ne quis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. (Epistula ad Hebraeos 12, 15)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina