Fundar 25898 Resultados para: Um
tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. (Epistula ad Hebraeos 10, 10)
Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: (Epistula ad Hebraeos 10, 11)
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)
de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. (Epistula ad Hebraeos 10, 13)
Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. (Epistula ad Hebraeos 10, 14)
Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: (Epistula ad Hebraeos 10, 16)
et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. (Epistula ad Hebraeos 10, 17)
Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato. (Epistula ad Hebraeos 10, 18)
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, (Epistula ad Hebraeos 10, 19)
et sacerdotem magnum super domum Dei: (Epistula ad Hebraeos 10, 21)
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, (Epistula ad Hebraeos 10, 22)