Fundar 25898 Resultados para: Um
Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. (Epistula ad Titum 1, 4)
Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: (Epistula ad Titum 1, 7)
sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, (Epistula ad Titum 1, 8)
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)
Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: (Epistula ad Titum 1, 10)
Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. (Epistula ad Titum 1, 12)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)
non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. (Epistula ad Titum 1, 14)
Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. (Epistula ad Titum 1, 15)
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)
prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)
In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, (Epistula ad Titum 2, 7)