Fundar 25898 Resultados para: Um
superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, (Epistula I ad Timotheum 6, 4)
conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. (Epistula I ad Timotheum 6, 5)
Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. (Epistula I ad Timotheum 6, 6)
Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. (Epistula I ad Timotheum 6, 7)
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. (Epistula I ad Timotheum 6, 9)
Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. (Epistula I ad Timotheum 6, 12)
Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, (Epistula I ad Timotheum 6, 13)
ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: (Epistula I ad Timotheum 6, 15)
qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)
Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) (Epistula I ad Timotheum 6, 17)