Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)

  • Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. (Epistula ad Romanos 5, 18)

  • Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: (Epistula ad Romanos 5, 20)

  • ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. (Epistula ad Romanos 5, 21)

  • Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? (Epistula ad Romanos 6, 2)

  • an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? (Epistula ad Romanos 6, 3)

  • Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. (Epistula ad Romanos 6, 5)

  • Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, (Epistula ad Romanos 6, 8)

  • Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. (Epistula ad Romanos 6, 12)

  • Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. (Epistula ad Romanos 6, 14)

  • Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. (Epistula ad Romanos 6, 15)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina