Fundar 25898 Resultados para: Um
Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt: (Actus Apostolorum 27, 18)
Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam. (Actus Apostolorum 27, 21)
Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)
dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. (Actus Apostolorum 27, 24)
Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)
Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. (Actus Apostolorum 27, 28)
Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, (Actus Apostolorum 27, 30)
Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. (Actus Apostolorum 27, 33)
Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. (Actus Apostolorum 27, 34)
Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)
Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. (Actus Apostolorum 27, 36)
Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare. (Actus Apostolorum 27, 38)